- ANCHIALA vel ANCHIALE
- ANCHIALA, vel ANCHIALEDionysio Ἀγχιάλεια, Ciliciae civitas, Eius Ptolemaeus non meminit, quam tamen Strabo et Plinius inter Tarsum, et Solos ponunt, exiguô a mari intervallô, unde nomen. Hanc una cum Tarso, a Sardanapalo Rege, eôdem die, conditam fuisse, affirmat Aristobutus apud Strabonem, atque ibi monumentum eius consipici, in quo imago plaudentis, cum hâc inscriptione: Σαρδανάπαλος ὁ Αναηυνδαραξεω παῖς Ἀγχιάλην καὶ Ταρσον ἔδειμεν εν ἡμέρῃ μίῃ Σὺ δ᾿ ὦ ξένε, ἔςθιε πίνε, παῖζε, ὥς τ᾿ ἄλλα τούτου οὐκ ἄξια. Vide Scholia in Arstoph. Aves. 359. D. Eius meminit Plin. l. 5. c. 27. Ex hac urbe fuit Athenodorus, qui non a Sardanapalo, sed ab Anchiala Iapeti filia conditam vult, a qua nomen vicino fluvio, qui Α᾿γχιαλεὺς dicebatur.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.